|
Ex hoc autem quod voluntate res in esse producit, manifestum est quod
absque sui mutatione res de novo in esse producere potest. Haec est
enim differentia inter agens naturale et agens voluntarium: quod agens
naturale eodem modo agit quamdiu eodem modo se habet, eo quod quale
est, talia agit; agens autem voluntarium agit qualia vult. Potest
autem contingere absque eius mutatione quod velit nunc agere, et prius
non agere. Nihil enim prohibet adesse alicui voluntatem de operando in
posterum, etiam quando non operatur, absque sui mutatione. Ita
absque Dei mutatione contingere potest quod Deus, quamvis sit
aeternus, res in esse produxerit non ab aeterno.
|
|