|
Videtur autem quod si Deus voluntate aeterna et immutabili novum
effectum producere possit, tamen oporteat quod novum effectum aliquis
motus praecedat. Non enim videmus quod voluntas illud quod vult
facere, retardet, nisi propter aliquid quod nunc est et cessat in
posterum, vel quod non est, et expectatur futurum; sicut homo in
aestate habet voluntatem ut induat se aliquo indumento, quod tamen ad
praesens induere non vult, sed in futurum, quia nunc est calor, qui
cessabit frigore adveniente in posterum. Si igitur Deus ab aeterno
voluit aliquem effectum producere, et non ab aeterno produxit, videtur
quod vel aliquid expectaretur futurum quod nondum erat, vel esset aliud
auferendum, quod tunc erat. Neutrum autem horum sine motu contingere
potest. Videtur igitur quod a voluntate praecedente non posset
effectus aliquis produci in posterum nisi aliquo motu praecedente: et
sic si voluntas Dei fuit aeterna de rerum productione, et res non sunt
ab aeterno productae, oportet quod earum productionem praecedat motus,
et per consequens mobilia; quae si a Deo producta sunt, et non ab
aeterno, iterum oportet praeexistere alios motus et mobilia usque in
infinitum. Huius autem obiectionis solutio facile potest perpendi, si
quis differentiam consideret universalis et particularis agentis. Nam
agens particulare habet actionem proportionatam regulae et mensurae quam
agens universale praestituit, quod quidem in civilibus apparet. Nam
legislator proponit legem quasi regulam et mensuram, secundum quam
iudicari oportet ab aliquo particulari iudice. Tempus autem est
mensura actionum quae fiunt in tempore. Agens enim particulare habet
actionem tempori proportionatam, ut scilicet nunc et non prius agat
propter aliquam determinatam rationem. Agens autem universale, quod
Deus est, huiusmodi mensuram, quae tempus est, instituit, et
secundum suam voluntatem. Inter res igitur productas a Deo etiam
tempus est. Sicut igitur talis est uniuscuiusque rei quantitas et
mensura, qualem Deus ei tribuere voluit, ita et talis est quantitas
temporis qualem ei Deus dare voluit: ut scilicet tempus et ea quae
sunt in tempore tunc inciperent quando Deus ea esse voluit. Obiectio
autem praemissa procedit de agente quod praesupponit tempus et agit in
tempore, non autem instituit tempus. Quaestio ergo qua quaeritur
quare voluntas aeterna producit effectum nunc, et non prius,
praesupponit tempus praeexistens, nam nunc et prius partes sunt
temporis. Circa universalem igitur rerum productionem, inter quas
etiam consideratur tempus, non est quaerendum quare nunc et non prius,
sed quare huius temporis voluit esse mensuram: quod ex divina voluntate
dependet, cui indifferens est vel hanc quantitatem vel aliam tempori
assignare. Quod quidem et circa quantitatem dimensivam mundi
considerari potest. Non enim quaeritur quare Deus corporalem mundum
in tali situ constituit et non supra vel subtus vel secundum aliam
positionis differentiam, quia non est locus extra mundum; sed hoc ex
divina voluntate provenit quod talem quantitatem mundo corporali
tribueret, ut nihil eius esset extra hunc situm secundum quamcumque
positionis differentiam. Licet autem ante mundum tempus non fuerit,
nec extra mundum sit locus, utimur tamen tali modo loquendi, ut si
dicamus, quod antequam mundus esset, nihil erat nisi Deus, et quod
extra mundum non est aliquod corpus, non intelligentes per ante et
extra, tempus aut locum nisi secundum imaginationem tantum.
|
|