|
Videtur autem quod etsi rerum perfectarum productio ab aeterno non
fuerit, quod materiam necesse sit ab aeterno fuisse. Omne enim quod
habet esse post non esse, mutatur de non esse ad esse. Si igitur res
creatae, ut puta caelum et terra et alia huiusmodi, ab aeterno non
fuerint, sed inceperunt esse postquam non fuerant, necesse est dicere
eas mutatas esse de non esse ad esse. Omnis autem mutatio et motus
subiectum aliquod habet: est enim motus actus existentis in potentia;
subiectum autem mutationis per quam aliqua res in esse producitur, non
est ipsa res producta, hoc enim est terminus motus; non est autem idem
motus terminus et subiectum; sed subiectum praedictae mutationis est id
quo res producitur, quod materia dicitur. Videtur ergo, si res in
esse productae sint postquam non fuerant, quod oporteat eis materiam
praeextitisse: quae si iterum producta est postquam non fuerat,
oportet quod habeat aliam materiam praecedentem. Non autem est
procedere in infinitum. Relinquitur igitur quod oporteat devenire ad
aliquam materiam aeternam, quae non sit producta postquam non fuerat.
Item. Si mundus incepit postquam non fuerat, antequam mundus esset,
aut erat possibile mundum esse vel fieri, aut non possibile. Si autem
non possibile erat esse vel fieri, ergo ab aequipollenti impossibile
erat mundum esse vel fieri. Quod autem impossibile est fieri, necesse
est non fieri. Necesse est igitur mundum non esse factum. Quod cum
manifeste sit falsum, necesse est dicere, quod si mundus incepit esse
postquam non fuerat, quod possibile erat antequam esset, ipsum esse
vel fieri. Erat igitur aliquid in potentia ad fieri et esse mundi.
Quod autem est in potentia ad fieri et esse alicuius, est materia
eius, sicut lignum se habet ad scamnum. Sic igitur videtur quod
necesse est materiam semper fuisse, etiam si mundus semper non fuit.
Sed cum ostensum sit supra quod etiam materia non est nisi a Deo,
pari ratione fides Catholica non confitetur materiam esse aeternam,
sicut nec mundum aeternum. Oportet enim hoc modo exprimi in ipsis
rebus causalitatem divinam, ut res ab eo productae esse inciperent
postquam non fuerant. Hoc enim evidenter et manifeste ostendit eas non
a se ipsis esse, sed ab aeterno auctore. Non autem praemissis
rationibus arctamur ad ponendum aeternitatem materiae: non enim
universalis rerum productio proprie mutatio dici potest. In nulla enim
mutatione subiectum mutationis per mutationem producitur, quia non est
idem subiectum mutationis et terminus, ut dictum est. Cum igitur
universalis productio rerum a Deo, quae creatio dicitur, se extendat
ad omnia quae sunt in re, huiusmodi productio rationem mutationis
proprie habere non potest, etiam si res creatae producantur in esse
postquam non fuerant. Esse enim post non esse non sufficit ad veram
rationem mutationis, nisi supponatur quod subiectum nunc sit sub
privatione, et nunc sub forma: unde in quibusdam invenitur hoc post
illud, in quibus proprie ratio motus aut mutationis non est, sicut cum
dicitur quod ex die fit nox. Sic igitur etsi mundus esse inceperit
postquam non fuerat, non oportet quod hoc per aliquam mutationem sit
factum, sed per creationem, quae vere mutatio non est, sed quaedam
relatio rei creatae, a creatore secundum suum esse dependentis, cum
ordine ad non esse praecedens. In omni enim mutatione oportet esse
aliquid idem, aliter et aliter se habens, utpote quod nunc sit sub uno
extremo, et postmodum sub alio: quod quidem in creatione secundum rei
veritatem non invenitur, sed solum secundum imaginationem, prout
imaginamur unam et eamdem rem prius non fuisse, et postmodum esse: et
sic secundum quamdam similitudinem creatio mutatio dici potest.
Similiter etiam secunda obiectio non cogit. Licet enim verum sit
dicere quod antequam mundus esset, possibile erat mundum esse vel
fieri, non tamen oportet hoc secundum aliquam potentiam dici. Dicitur
enim possibile in enuntiabilibus quod significat aliquem modum
veritatis: quod scilicet neque est necessarium neque impossibile: unde
huiusmodi possibile non secundum aliquam potentiam dicitur, ut
philosophus docet in VII Metaphysic. Si autem secundum aliquam
potentiam dicitur possibile mundum esse, non est necessarium quod
dicatur secundum potentiam passivam, sed secundum potentiam activam:
ut quod dicitur, quod mundum possibile fuit esse antequam esset, sic
intelligatur quod Deus potuit mundum in esse producere antequam
produceret: unde non cogimur ponere materiam praeextitisse mundo. Sic
ergo fides Catholica nihil Deo coaeternum ponit, et propter hoc
creatorem et factorem omnium visibilium et invisibilium confitetur.
|
|