|
Quia secundum principis apostolorum sententiam admonemur ut non solum
rationem reddamus de fide, sed etiam de ea quae in nobis est spe, post
praemissa, in quibus fidei Christianae sententiam breviter prosecuti
sumus, restat ut de iis quae ad spem pertinent, compendiosam tibi
expositionem faciamus. Est autem considerandum, quod in aliqua
cognitione desiderium hominis requiescere potest, cum homo naturaliter
scire desideret veritatem, qua cognita eius desiderium quietatur. Sed
in cognitione fidei desiderium hominis non quiescit: fides enim
imperfecta est cognitio, ea enim creduntur quae non videntur, unde
apostolus eam vocat argumentum non apparentium, ad Hebr. XI, 1.
Habita igitur fide, adhuc remanet animae motus ad aliud, scilicet ad
videndum perfecte veritatem quam credit et assequendum ea per quae ad
veritatem huiusmodi poterit introduci. Sed quia inter cetera fidei
documenta unum esse diximus ut credatur Deus providentiam de rebus
humanis habere, insurgit ex hoc in animo credentis motus spei, ut
scilicet bona quae naturaliter desiderat, ut edoctus ex fide, per eius
auxilium consequatur. Unde post fidem ad perfectionem Christianae
vitae spes necessaria est, sicut supra iam diximus.
|
|