|
Oportet autem ulterius ostendere, quod homo ad illud regnum pervenire
possit: alioquin frustra speraret et pateretur. Primo autem apparet
hoc esse possibile ex promissione divina, dicit enim dominus, Luc.
XII, 32: nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri
vestro dare vobis regnum. Est autem divinum beneplacitum efficax ad
implendum omne quod disponit, secundum illud Isai. XLVI, 10:
consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Voluntati enim
eius quis resistit? Ut dicitur ad Roman. IX, 19. Secundo
ostenditur hoc esse possibile ex evidenti exemplo.
|
|