|
Quia vero secundum divinae providentiae ordinem unicuique attribuitur
modus perveniendi ad finem secundum convenientiam suae naturae, est
etiam hominibus concessus congruus modus obtinendi quae sperat a Deo
secundum humanae conditionis tenorem. Habet enim hoc humana conditio
ut aliquis interponat deprecationem ad obtinendum ab aliquo, praesertim
superiori, quod per eum se sperat adipisci: et ideo indicta est
hominibus oratio per quam homines a Deo obtineant quod ab ipso consequi
sperant. Aliter tamen necessaria est oratio ad obtinendum aliquid ab
homine, aliter a Deo. Interponitur enim ad hominem primum quidem,
ut desiderium orantis et necessitas exprimatur, secundo ut deprecati
animus ad concedendum flectatur: sed haec in oratione quae ad Deum
funditur, locum non habent. Non enim in orando intendimus
necessitates nostras aut desideria Deo manifestare, qui omnium est
cognitor, unde et Psal. XXXVII, 10 dicit ei: domine, ante
te omne desiderium meum, et in Evangelio dicitur Matth. VI,
32: scit pater vester quia his omnibus indigetis. Nec etiam divina
voluntas verbis humanis flectitur ad volendum quod prius noluerat,
quia, ut dicitur Num. XXIII, 19: non est Deus quasi homo ut
mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Nec poenitudine
flectitur, ut dicitur I Reg. XV, 29. Sed oratio ad obtinendum
a Deo est homini necessaria propter seipsum qui orat, ut scilicet
ipsemet suos defectus consideret, et animum suum flectat ad ferventer
et pie desiderandum quod orando sperat obtinere: per hoc enim ad
recipiendum idoneus redditur. Est autem et alia differentia
consideranda orationis quae ad Deum et hominem fit. Nam ad orationem
quae fit ad hominem, praeexigitur familiaritas, per quam sibi
deprecandi aditus pateat; sed ipsa oratio quae ad Deum emittitur,
familiares nos Deo facit, dum mens nostra elevatur ad ipsum, et
quodam spirituali affectu Deo colloquitur, in spiritu et veritate
ipsum adorans, et sic familiaris effectus orando aditum sibi parat ut
iterum fiducialius oret. Unde dicitur in Psal. XVI, 6: ego
clamavi, scilicet fiducialiter orando, quoniam exaudisti me Deus,
quasi per primam orationem in familiaritatem receptus, secundo
fiducialius clamet: et propter hoc in oratione divina assiduitas vel
petitionum frequentia non est importuna, sed reputatur Deo accepta.
Oportet enim semper orare et non deficere, ut dicitur Luc.
XVIII, 1. Unde et dominus ad petendum invitat, dicens Matth.
VII, 7, petite, et dabitur vobis (...) pulsate, et
aperietur vobis. In oratione vero quae ad hominem fit, petitionum
assiduitas redditur importuna.
|
|