|
Quia igitur ad salutem nostram post fidem etiam spes requiritur,
opportunum fuit ut salvator noster sicut auctor et consummator nobis
factus est fidei reservando caelestia sacramenta; ita etiam nos in spem
vivam induceret, nobis formam orandi tradens, per quam maxime spes
nostra in Deum erigitur, dum ab ipso Deo edocemur quid ab ipso
petendum sit. Non enim ad petendum induceret nisi proponeret
exaudire, nullusque ab alio petit nisi de quo sperat, et ea ipse petit
quae sperat. Sic igitur dum nos docet a Deo aliqua petere, in Deo
nos sperare admonet, et quid ab ipso sperare debeamus ostendit per ea
quae petenda esse demonstrat. Sic igitur prosequentes ea quae in
oratione dominica continentur, demonstrabimus quidquid ad spem
Christianorum pertinere potest: scilicet in quo spem ponere debeamus,
et propter quam causam, et quae ab eo sperare debeamus. Spes quidem
nostra debet esse in Deo, quem etiam orare debemus, secundum illud
Psal. LXI, v. 9: sperate in eo, scilicet Deo, omnis
congregatio populi; effundite coram illo, scilicet orando, corda
vestra.
|
|