|
Causa autem quare in eo sperandum est, haec praecipua est, quia
pertinemus ad ipsum sicut effectus ad causam. Nihil autem in vanum
operatur, sed propter aliquem finem certum. Pertinet igitur ad
unumquodque agens sic effectum producere ut ei non desint per quae
possit pervenire ad finem: et inde est quod in his quae naturalibus
agentibus fiunt, natura deficere in necessariis non invenitur, sed
attribuit unicuique generato quae sunt ad consistentiam sui esse, et ad
perficiendum operationem qua pertingat ad finem, nisi forte hoc
impediatur per defectum agentis, qui sit insufficiens ad haec
exhibenda. Agens autem per intellectum non solum in ipsa effectus
productione ea confert suo effectui quae sunt necessaria ad finem
intentum, sed etiam opere iam perfecto disponit de usu ipsius, qui est
operis finis, sicut faber non solum cultellum fabricat, sed etiam
disponit de incisione ipsius. Homo autem a Deo est productus ut
artificiatum ab artifice, unde dicitur Isai. LXIV, 8: et
nunc, domine, fictor noster es tu, nos vero lutum: et ideo sicut vas
fictile, si sensum haberet, sperare de figulo posset ut bene
disponeretur, ita etiam homo debet habere spem de Deo, ut recte
gubernetur ab eo, unde dicitur Ier. XVIII, 6: sicut lutum in
manu figuli, sic vos, domus Israel, in manu mea. Haec autem
fiducia quam homo habet de Deo, debet esse certissima. Dictum enim
est quod agens a recta sui operis dispositione non recedit nisi propter
aliquem eius defectum. In Deo autem nullus defectus cadere potest
neque ignorantia, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ut
dicitur Hebr. IV, 13, neque impotentia, quia: non est
abbreviata manus eius ut salvare non possit, ut dicitur Isai.
LIX, 1, neque iterum defectus bonae voluntatis, quia bonus est
dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum, ut dicitur
Thren. III, 25. Et ideo spes qua aliquis de Deo confidit,
sperantem non confundit, ut dicitur Rom. V, 5. Est autem
considerandum ulterius, quod etsi respectu omnium creaturarum
providentia dispositionis invigilet, speciali tamen ratione curam habet
de rationabilibus, quae scilicet dignitate imaginis ipsius sunt
insignitae, et ad eum cognoscendum et amandum possunt pertingere, et
suorum actuum dominium habent, ut boni et mali discretionem habentes:
unde competit eis fiduciam habere de Deo, non solum ut conserventur in
esse secundum conditionem suae naturae, quod competit ceteris
creaturis, sed etiam ut recedendo a malo et operando bonum, aliquid
promereantur ab ipso. Unde in Psal. XXXV, v. 7, dicitur:
homines et iumenta salvabis, inquantum scilicet hominibus simul cum
irrationabilibus creaturis confert ea quae pertinent ad subsidium
vitae; sed postea subdit: filii autem hominum in tegmine alarum tuarum
sperabunt, quasi speciali quadam cura protecti ab ipso. Ulterius
autem considerare oportet, quod perfectione quacumque accedente,
superadditur facultas aliquid faciendi vel adipiscendi, sicut aer
illuminatus a sole facultatem habet ut possit esse medium visionis, et
aqua calefacta ab igne facultatem habet decoquendi, et hoc sperare
posset si sensum haberet. Homini autem supra animae naturam additur
perfectio gratiae, per quam efficitur divinae consors naturae, ut
dicitur II Pet. I, 4: unde et secundum hoc dicimur regenerari in
filios Dei, secundum illud Ioan. I, 12: dedit eis potestatem
filios Dei fieri. Filii autem effecti convenienter possunt
hereditatem sperare, secundum illum Rom. VIII, v. 17: si
filii et heredes. Et ideo secundum hanc spiritualem regenerationem
competit homini quandam altiorem spem de Deo habere, hereditatis
scilicet aeternae consequendae, secundum illud I Pet. I, 3:
regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Christi ex mortuis,
in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem,
conservatam in caelis. Et quia per spiritum adoptionis quem
accepimus, clamamus abba, pater, ut dicitur Rom. VIII, 15,
ideo dominus ut ex hac spe nobis esse orandum ostenderet, suam
orationem a patris invocatione inchoavit dicens, pater. Similiter
etiam ex hoc quod dicitur, pater, praeparatur hominis affectus ad pure
orandum, et ad obtinendum quod sperat. Debent etiam filii imitatores
parentum existere, unde qui patrem Deum confitetur, debet conari ut
Dei imitator existat, vitando scilicet illa quae Deo dissimilem
reddunt, et his insistendo quae nos Deo assimilant: unde dicitur
Ier. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non
cessabis. Si ergo ut Gregorius Nyssenus dicit ad res mundanas
intuitum dirigis, aut humanam gloriam ambis, aut sordes passibilis
appetitus: quomodo qui corrupta vivis vita, patrem vocas
incorruptibilitatis genitorem?
|
|