|
Inter alia vero praecipue qui se Dei filium recognoscit, debet in
caritate dominum imitari, secundum illud Ephes. V, 1: estote
imitatores Dei, sicut filii carissimi et ambulate in dilectione. Dei
autem dilectio non privata est, sed communis ad omnes: diligit enim
omnia quae sunt, ut dicitur Sap. XI, 25; et specialiter
homines, secundum illud Deut. XXXIII, 3: dilexit populos.
Et ideo, ut Cyprianus dicit, publica est nobis et communis oratio;
et quando oramus, non pro uno tantum, sed pro populo toto oramus,
quia totus populus unum sumus. Pro se igitur orare, ut Chrysostomus
dicit, necessitas cogit, pro altero autem caritas fraternitatis
hortatur. Et ideo non dicimus, pater meus, sed pater noster. Simul
etiam considerandum est, quod si spes nostra principaliter divino
auxilio innitatur, ad invicem tamen iuvamur ut facilius obtineamus quod
petimus, unde dicitur II Cor. I, 10-11: eripiet nos
adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis; unde et Iac. V, 16,
dicitur: orate pro invicem ut salvemini. Ut enim dicit Ambrosius,
multi minimi, dum congregantur et unanimes fiunt, fiunt magni, et
multorum preces impossibile est ut non impetrent, secundum illud
Matth. XVIII, 19: si duo ex vobis consenserint super terram
de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis
est. Et ideo non singulariter orationem porrigimus, sed quasi ex
unanimi consensu dicimus, pater noster. Considerandum est etiam,
quod spes nostra est ad Deum per Christum, secundum illud Rom. V,
1: iustificati ex fide pacem habeamus ad Deum per dominum nostrum
Iesum Christum, per quem habemus accessum per fidem in gratiam
istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Per
ipsum enim qui est unigenitus Dei filius naturalis, efficimur filii
adoptivi, quia, ut dicitur Gal. IV, 4, misit Deus filium suum
(...), ut adoptionem filiorum reciperemus. Tali igitur tenore
Deum patrem profiteri debemus, ut privilegio unigeniti non derogetur,
unde Augustinus dicit: noli tibi aliquid specialiter vindicare.
Solius Christi specialiter est pater, nobis omnibus in communi pater
est, quia illum solum genuit, nos creavit. Et ideo dicitur, pater
noster.
|
|