|
Solet autem contingere spei defectus propter impotentiam eius a quo
auxilium esset sperandum. Non enim sufficit ad spei fiduciam quod ille
cui spes innititur, voluntatem habeat adiuvandi, nisi adsit potestas.
Satis autem voluntatis divinae promptitudinem ad iuvandum exprimimus
patrem eum profitendo. Sed ne de excellentia potestatis eius
dubitetur, subditur: qui es in caelis. Non enim esse in caelis
dicitur sicut a caelis contentus, sed sicut caelos sua virtute
comprehendens, secundum illud Eccli. XXIV, 8: gyrum caeli
circuivi sola: quinimmo super totam caelorum magnitudinem virtus eius
elevata est, secundum illud Psal. VIII, 2: elevata est
magnificentia tua super caelos, Deus. Et ideo ad spei fiduciam
confirmandam, virtutem eius profitemur, quae caelos sustinet et
transcendit. Per hoc etiam impedimentum quoddam orationis excluditur.
Sunt enim aliqui qui res humanas fatali necessitati siderum subdunt,
contra illud quod dicitur Ier. X, 2: a signis caeli nolite metuere
quae gentes timent. Secundum autem hunc errorem tollitur orationis
fructus: nam si necessitati siderum vita nostra subiicitur, non potest
circa hoc aliquid immutari. Frustra igitur orando peteremus vel aliqua
bona consequi, vel liberari a malis. Ut igitur nec hoc orantium
fiduciae obsit, dicimus: qui es in caelis, idest tamquam motor et
moderator eorum. Et sic per virtutem caelestium corporum auxilium quod
a Deo speramus, impediri non potest. Sed etiam ad hoc quod oratio
sit efficax apud Deum, oportet ut ea petat homo quae dignum est
expectare a Deo. Dicitur enim quibusdam, Iac. IV, 3: petitis
et non accipitis, eo quod male petatis. Illa enim male petuntur quae
terrena sapientia suggerit, non caelestis. Et ideo Chrysostomus
dicit: cum dicimus, qui es in caelis, non Deum ibi concludimus, sed
a terra abducitur orantis animus, et excelsis regionibus affigitur.
Est autem et aliud orationis sive fiduciae impedimentum, quod orans
habet de Deo, scilicet si putet aliquis humanam vitam a divina
providentia esse remotam, secundum quod ex persona impiorum dicitur
Iob XXII, 14: nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et
circa cardines caeli perambulat; et Ezech. VIII, 12: non
videt dominus nos; dereliquit dominus terram. Contrarium autem
apostolus Paulus Atheniensibus praedicans ostendit, dicens: non
longe est ab unoquoque nostrum, in ipso enim vivimus, movemur et
sumus, quia scilicet per ipsum nostrum esse conservatur, vita
gubernatur, motus dirigitur, secundum illud Sap. XIV, 3: tua
autem, pater, providentia ab initio cuncta gubernat, tantum quod nec
eius providentiae minima animalia subtrahuntur, secundum illud Matth.
X, 29-30: nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non
cadet super terram sine patre vestro? Vestri autem et capilli capitis
omnes numerati sunt. Intantum tamen excellentiori modo sub cura divina
homines ponuntur, ut horum comparatione dicat apostolus: non est cura
Deo de bobus, non quod omnino eorum curam non habeat, sed quia nec
sic eorum curam habet ut hominum, quos punit aut remunerat pro bonis
aut malis, et eos ad aeternitatem praeordinat: unde et post praemissa
verba dominus subdit: vestri autem capilli capitis omnes numerati
sunt, tanquam totum quod est hominis, sit in resurrectione
reparandum. Et ex hoc omnis diffidentia a nobis debet excludi, unde
et ibidem subdit: nolite ergo timere. Multis passeribus pluris estis
vos. Et propter hoc, ut supra dictum est, in Psal. XXXV, 8,
dicitur: filii hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Et quamvis
propter specialem curam omnibus hominibus Deus dicatur propinquus
esse, specialissime tamen dicitur esse propinquus bonis qui ei fide et
dilectione appropinquare nituntur, secundum illud Iac. IV, 8:
appropinquate Deo et appropinquabit vobis; unde in Psal.
CXLIV, v. 18, dicitur: prope est dominus omnibus invocantibus
eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Nec solum eis
appropinquat, sed etiam eos per gratiam inhabitat, secundum illud
Ier. XIV, 9: tu in nobis es domine. Et ideo ad sanctorum spem
augendam dicitur: qui es in caelis, idest in sanctis, ut Augustinus
exponit. Tantum enim, ut ipse dicit, spiritualiter interesse videtur
inter iustos et peccatores, quantum corporaliter inter caelum et
terram. Huius rei significandae gratia orantes ad orientem
convertimur, unde caelum surgit. Ex quo etiam spes sanctis augetur et
orandi fiducia non solum ex propinquitate divina, sed etiam ex
dignitate quam sunt consecuti a Deo, qui eos per Christum caelos
fecit, secundum illud Isai. LI, 16: ut plantes caelos, et
fundes terram. Qui enim eos caelos fecit, bona eis caelestia non
negabit.
|
|