|
His praemissis, ex quibus homines spem de Deo concipiunt, oportet
considerare quae sunt ea quae a Deo sperare debemus. Ubi
considerandum est, quod spes desiderium praesupponit: unde ad hoc quod
aliquid sit sperandum, primo requiritur quod sit desideratum. Quae
enim non desiderantur, sperari non dicuntur, sed timeri vel etiam
despici. Secundo oportet quod id quod speratur, possibile esse
aestimetur ad consequendum, et hoc spes supra desiderium addit: potest
enim homo desiderare etiam ea quae non aestimat se posse adipisci, sed
horum spes esse non potest. Tertio requiritur quod id quod sperandum
est, sit aliquid arduum, nam ea quae parva sunt, magis despicimus
quam speremus, vel si ea desideramus, quasi in promptu ea habentes,
non videmur ea sperare quasi futura, sed habere quasi praesentia.
Ulterius autem considerandum est, quod arduorum quae quis se sperat
adepturum, quaedam aliquis se sperat adipisci per alium, quaedam vero
per se ipsum. Inter quae hoc differre videtur, quod ad ea obtinenda
quae per se homo consequi sperat, conatum propriae virtutis adhibet:
ad ea vero obtinenda quae se ab alio consequi sperat, interponit
petitionem: et si quidem ab homine illud se adipisci sperat, vocatur
simplex petitio; si autem sperat illud obtinere a Deo, vocatur
oratio, quae, ut Damascenus dicit, est petitio decentium a Deo.
Non autem ad virtutem spei pertinet spes quam habet aliquis de seipso,
nec etiam quam habet de alio homine, sed solum spes quam habet de
Deo, unde dicitur Ierem. XVII, 5: maledictus homo qui
confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et post subditur:
benedictus homo qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius.
Sic igitur ea quae dominus in sua oratione petenda esse docuit,
ostenduntur homini esse consideranda possibilia, et tamen ardua, ut ad
ea non humana virtute, sed divino auxilio perveniatur.
|
|