|
Oportet igitur considerare desiderii ordinem ex caritate prodeuntem,
ut secundum hoc etiam sperandorum et petendorum a Deo ordo accipi
possit. Habet autem hoc ordo caritatis ut Deus super omnia
diligatur, et ideo primum desiderium nostrum movet caritas ad ea quae
sunt Dei. Sed cum desiderium sit boni futuri, Deo autem, secundum
quod in se consideratur, nihil in futurum adveniat, sed aeternaliter
eodem modo se habeat, desiderium nostrum non potest ferri ad ea quae
Dei sunt prout in seipsis considerantur, ut scilicet Deus aliqua bona
obtineat quae non habet. Sic autem ad ipsa fertur nostra dilectio, ut
ea tanquam existentia amemus. Potest tamen hoc desiderari de Deo ut
in opinione et reverentia omnium magnificetur, qui in seipso semper
magnus existit. Hoc autem non est tanquam impossibile reputandum.
Cum enim ad hoc factus sit homo, ut magnitudinem divinam cognoscat,
si ad eam percipiendam pervenire non possit, videretur in vanum
constitutus esse, contra id quod in Psal. LXXXVIII, 48,
dicitur: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? Esset
quoque inane naturae desiderium, quo omnes naturaliter desiderant
aliquid cognoscere de divinis, unde nullus est qui Dei cognitione
totaliter privetur, secundum illud Iob XXXVI, 25: omnes
homines vident eum. Est tamen hoc arduum, ut omnem facultatem humanam
excedat, secundum illud Iob XXXVI, 26: ecce Deus magnus,
vincens scientiam nostram. Unde cognitio divinae magnitudinis et
bonitatis hominibus provenire non potest nisi per gratiam revelationis
divinae, secundum illud Matth. XI, 27: nemo novit filium nisi
pater, neque patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius
revelare. Unde Augustinus super Ioannem dicit: Deum nullus
cognoscit, si non se indicat ipse qui novit. Indicat se quippe Deus
aliqualiter hominibus naturali quadam cognitione cognoscendum per hoc
quod hominibus lumen rationis infundit, et creaturas visibiles
condidit, in quibus bonitatis et sapientiae ipsius aliqualiter relucent
vestigia, secundum illud Rom. I, 19: quod notum est Dei, idest
quod cognoscibile est de Deo per naturalem rationem, manifestum est
illis, scilicet gentilibus hominibus: Deus enim illis revelavit,
scilicet per lumen rationis, et per creaturas quas condidit, unde
subdit: invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta
sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et
divinitas. Ista tamen cognitio imperfecta est, quia nec ipsa creatura
perfecte ab homine conspici potest, et etiam creatura deficit a
perfecta Dei repraesentatione, quia virtus huius causae in infinitum
excedit effectum, unde dicitur Iob XI, 7: forsitan vestigia Dei
comprehendes, et usque ad perfectum omnipotentem reperies?, Et Iob
XXXVI, 25, postquam dixit: omnes homines vident eum: subdit:
unusquisque intuetur procul. Ex huius autem cognitionis imperfectione
consecutum est ut homines a veritate discedentes diversimode circa
cognitionem Dei errarent, intantum quod sicut apostolus dicit Roman.
I, 21-22 quidam evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum
est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti
sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem
corruptibilis hominis, et volucrum et quadrupedum et serpentium. Et
ideo ut ab hoc errore homines Deus revocaret, expressius notitiam suam
hominibus dedit in veteri lege, per quam homines ad cultum unius Dei
revocantur, secundum illud Deuter. VI, 4: audi Israel, dominus
Deus tuus unus est. Sed haec de Deo cognitio erat figurarum
obscuritatibus implicita, et infra unius Iudaicae gentis terminos
clausa, secundum illud Psal. LXXV, 1: notus in Iudaea Deus,
in Israel magnum nomen eius. Ut ergo toti humano generi vera Dei
cognitio proveniret, verbum suae virtutis unigenitum Deus pater misit
in mundum, ut per eum totus mundus ad veram cognitionem divini nominis
perveniret, et hoc quidem ipse dominus facere inchoavit in suis
discipulis, secundum illud Ioan. XVII, 6: manifestavi nomen
tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Nec in hoc terminabatur
eius intentio ut illi soli deitatis haberent notitiam, sed ut per eos
divulgaretur in mundum universum, unde postea subdit: ut mundus credat
quia tu me misisti. Quod quidem per apostolos et successores eorum
continue agit, dum ad Dei notitiam per eos homines adducuntur,
quousque per totum mundum nomen Dei sanctum et celebre habeatur, sicut
praedictum est Mal. I, v. 11: ab ortu solis usque ad occasum
magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et
offertur nomini meo oblatio munda. Ut igitur id quod inchoatum est,
ad consummationem perveniat, petimus dicentes: sanctificetur nomen
tuum. Quod, ut Augustinus dicit, non sic petitur quasi non sit
sanctum Dei nomen, sed ut sanctum habeatur ab omnibus, idest, ita
innotescat Deus, ut non aestimetur aliquid sanctius. Inter alia vero
indicia quibus sanctitas Dei manifestatur hominibus, evidentissimum
signum est sanctitas hominum, qui ex divina inhabitatione
sanctificantur. Ut enim Gregorius Nyssenus dicit, quis est tam
bestialis, qui videns in credentibus vitam puram, non glorificet nomen
invocatum in tali vita? Secundum illud quod apostolus dicit I Cor.
XIV, 24: si omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel
idiota, convincitur ab omnibus; et postea subdit: et ita cadens in
faciem, adorabit Deum, pronuntians, quod vere Deus in vobis sit.
Et ideo, sicut Chrysostomus dicit, in hoc quod dicit, sanctificetur
nomen tuum, rogare etiam iubet orantem per nostram glorificari vitam,
ac si dicat: ita fac nos vivere, ut per nos te universi glorificent.
Sic autem per nos Deus sanctificatur in mentibus aliorum, inquantum
nos sanctificamur per ipsum: unde dicendo, sanctificetur nomen tuum,
optamus, sicut dicit Cyprianus, ut nomen eius sanctificetur in
nobis. Quia enim Christus dicit, sancti estote, quia ego sanctus
sum, id petimus ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod
esse coepimus perseveremus. Quotidie etiam deprecamur ut
sanctificemur, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra
sanctificatione assidua purgemus. Ideo autem haec petitio primo
ponitur, quia, sicut Chrysostomus dicit, digna est Deum deprecantis
oratio nihil ante patris gloriam petere, sed omnia laudi eius
postponere.
|
|