|
Libellum ab excellentia vestra mihi exhibitum, sanctissime pater
Urbane Papa, diligenter perlegi, in quo inveni quamplurima ad
nostrae fidei assertionem utilia et expressa. Consideravi autem, quod
eius fructus posset apud plurimos impediri propter quaedam in
auctoritatibus sanctorum patrum contenta, quae dubia esse videntur, et
unde possent materiam ministrare et contentiosis dare occasionem
calumniae et ideo, ut remota omni ambiguitate, ex auctoritatibus in
praedicto libello contentis verae fidei fructus purissimus capiatur,
proposui primo ea quae dubia in auctoritatibus praedictis esse videntur
exponere, et postmodum ostendere quomodo ex eis veritas Catholicae
fidei et doceatur et defendatur. Quod autem aliqua in dictis
antiquorum sanctorum inveniuntur quae modernis dubia esse videntur, ex
duobus aestimo provenire. Primo quidem, quia errores circa fidem
exorti occasionem dederunt sanctis Ecclesiae doctoribus ut ea quae sunt
fidei, maiori circumspectione traderent ad eliminandos errores
exortos; sicut patet quod sancti doctores qui fuerunt ante errorem
Arii, non ita expresse locuti sunt de unitate divinae essentiae sicut
doctores sequentes; et simile de aliis contingit erroribus, quod non
solum in diversis doctoribus, sed in uno egregio doctore Augustino
expresse apparet. Nam in suis libris quos post exortam Pelagianorum
haeresim edidit, cautius locutus est de potestate liberi arbitrii quam
in libris quos edidit ante praedictae haeresis ortum: in quibus
libertatem arbitrii contra Manichaeos defendens, aliqua protulit quae
in sui defensionem erroris assumpserunt Pelagiani, divinae gratiae
adversantes. Et ideo non est mirum, si moderni fidei doctores post
varios errores exortos, cautius et quasi elimatius loquuntur circa
doctrinam fidei, ad omnem haeresim evitandam. Unde, si qua in dictis
antiquorum doctorum inveniuntur quae cum tanta cautela non dicantur
quanta a modernis servatur, non sunt contemnenda aut abiicienda, sed
nec etiam ea extendere oportet, sed exponere reverenter. Secundo,
quia multa quae bene sonant in lingua Graeca, in Latina fortassis
bene non sonant, propter quod eandem fidei veritatem aliis verbis
Latini confitentur et Graeci. Dicitur enim apud Graecos recte et
Catholice, quod pater et filius et spiritus sanctus sunt tres
hypostases; apud Latinos autem non recte sonat, si quis dicat quod
sunt tres substantiae, licet hypostasis idem sit apud Graecos quod
substantia apud Latinos secundum proprietatem vocabuli. Nam apud
Latinos substantia usitatius pro essentia accipi solet, quam tam nos
quam Graeci unam in divinis confitemur. Propter quod, sicut Graeci
dicunt tres hypostases, nos dicimus tres personas, ut etiam
Augustinus docet in VII de Trinitate. Nec est dubium quin etiam
simile sit in aliis multis. Unde ad officium boni translatoris
pertinet ut ea quae sunt Catholicae fidei transferens, servet
sententiam, mutet autem modum loquendi secundum proprietatem linguae in
quam transfert. Apparet enim quod si ea quae litteraliter in Latino
dicuntur, vulgariter exponantur, indecens erit expositio, si semper
verbum ex verbo sumatur. Multo igitur magis quando ea quae in una
lingua dicuntur, transferuntur in aliam, ita quod verbum sumatur ex
verbo, non est mirum si aliqua dubietas relinquatur.
|
|