|
Item in verbis praemissis Gregorii Nazianzeni dubium est
quod dicit, spiritum sanctum esse medium ingeniti genitique, idest
patris et filii, cum magis dicatur esse tertius, vel tertia in
Trinitate persona, ut supra dictum est. Sed dicendum, quod non
dicitur esse medius secundum ordinem enumerationis, qui respondet
ordini originis, sic enim filius medius est inter patrem et spiritum
sanctum; sed dicitur medius quasi communis nexus amborum: est enim
communis amor patris et filii. Et similiter exponendum est quod
Epiphanius dicit in libro de Trinitate, quod spiritus sanctus est in
medio patris et filii.
|
|