|
Item in pluribus locis harum auctoritatum dicitur, quod
spiritus sanctus sit imago filii, sicut Athanasius in sermone tertio
Nicaeni Concilii: spiritus sanctus patris et filii una deifica et
vivifica dicitur et est veritas, imago filii, ipsum per omnia in se
essentialiter tenens, naturaliter repraesentat, quemadmodum et filius
est imago patris; et in epistola ad Serapionem: spiritus sanctus
ipsum filium in se continet naturaliter, tanquam eius vera et naturalis
imago. Item Basilius: spiritus sanctus dicitur digitus, spiramen,
unctio, sufflatio, sensus Christi, processio, productio, missio,
emanatio, effusio, vaporatio, splendor, imago, character, Deus
verus; et iterum: spiritus sanctus a patre et filio tertius vera et
naturalis imago patris et filii existit, ipse utrumque nobis
naturaliter repraesentans. Apud Latinos autem non consuevit dici quod
spiritus sanctus sit imago patris vel filii. Dicit enim Augustinus in
VI de Trinitate, quod verbum solus filius accipitur, et quod sic
verbum dicitur quomodo imago, et quod solus filius est imago patris,
quemadmodum et filius. Richardus etiam de sancto Victore in suo libro
de Trinitate assignat rationem, quare spiritus sanctus non possit dici
imago, sicut filius; quia scilicet, licet patri sit similis in
natura, sicut et filius, non tamen convenit cum eo in aliqua
proprietate relativa, sicut convenit filius cum patre in spiratione
activa spiritus sancti. Quidam etiam huius rationem assignant, quod
propter hoc spiritus sanctus non potest dici imago, quia esset imago
duorum, scilicet patris et filii, cum sit a duobus: non potest autem
duorum esse una imago. In auctoritate etiam sacrae Scripturae, quam
praetergredi non licet de divinis loquentes, expresse habetur quod
filius sit imago patris: dicitur enim Coloss. I, 13: transtulit
nos in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus remissionem
peccatorum, qui est imago Dei invisibilis; et Hebr. I, 3,
dicitur de filio: cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius.
Sed sciendum, quod a sanctis Graecis duae auctoritates sacrae
Scripturae inducuntur, in quibus videtur dici quod spiritus sanctus
sit imago filii. Dicitur enim Rom. VIII, 29: quos praescivit
et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Imago autem
filii nihil aliud videtur esse quam spiritus sanctus. Item I ad
Cor. XV, 49, dicitur: sicut portavimus imaginem terreni,
portemus et imaginem caelestis, idest Christi; per quam imaginem
intelligunt spiritum sanctum, licet in his auctoritatibus non expresse
spiritus sanctus imago dicatur. Potest enim intelligi, quod homines
conformentur imagini filii, vel quod portent imaginem Christi
inquantum ipsi homines sancti per dona gratiarum, ut sint similes
Christo, perficiuntur, secundum illud apostoli II ad Cor.
III, 18: nos omnes revelata facie gloriam domini speculantes, in
eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tanquam a domini
spiritu. Hic enim imaginem non dicit esse spiritum Christi, sed
aliquid a spiritu Dei in nobis existens. Sed quia praesumptuosum est
tantorum doctorum tam expressis auctoritatibus contraire, possumus
quidem dicere spiritum sanctum esse imaginem patris et filii, ita quod
per imaginem nihil aliud intelligatur quam existens ab alio et eius
similitudinem gerens. Si autem per imaginem intelligatur aliquid
existens ab altero, ex ipsa suae originis ratione habens quod
similitudinem gerat eius a quo existit, inquantum est ab altero, ut
filius genitus, vel ut verbum conceptum, sic solus filius dicitur
imago: de ratione enim filii est quod similitudinem patris habeat in
quacumque natura; et similiter de ratione verbi est quod sit similitudo
eius quod verbo exprimitur, cuiuscumque sit verbum; sed non est de
ratione spiritus vel amoris, quod sit similitudo eius cuius est, in
omnibus. Sed hoc in spiritu Dei verificatur propter divinae essentiae
unitatem et simplicitatem, ex qua oportet quod quidquid est in Deo,
sit Deus. Nec obstat ad rationem imaginis quod spiritus sanctus non
convenit cum patre in aliqua personali proprietate, quia similitudo et
aequalitas divinarum personarum non attenditur secundum proprietates
personales, sed secundum attributa essentialia. Neque enim
inaequalitas et dissimilitudo secundum personalium proprietatum
differentiam in divinis dici debet, sicut Augustinus dicit in libro
contra Maximinum. Cum dicitur filius a patre genitus, non ostenditur
inaequalitas substantiae, sed ordo naturae. Similiter etiam non
obstat quod spiritus sanctus est a duobus. Est enim a duobus,
inquantum sunt unum, cum pater et filius sint unum principium spiritus
sancti.
|
|