Caput 11. Quomodo intelligitur quod filius sit in patre sicut in sua imagine |
Adhuc autem videtur esse magis dubium, quod Athanasius dicit in epistola ad Serapionem: filius est in suo patre tanquam in propria sua imagine. Non enim pater est imago filii, sed magis filius imago patris. Sed dicendum, quod imago hic improprie sumitur pro exemplari: sic enim quandoque abusive accipitur. |