|
Item videtur esse falsum quod Basilius dicit in III
sermone de spiritu sancto contra Eunomium haereticum: sicut, inquit,
filius se habet ad patrem, eodem modo spiritus sanctus se habet ad
filium. Et propter hoc Dei quidem verbum filius, verbum autem filii
spiritus. Portansque omnia, inquit apostolus, verbo virtutis suae.
Verbum enim, ut Augustinus dicit in Lib. de Trinitate, solus
filius est. Unde et Ioannes nomen verbi pro nomine filii ponit, tam
in principio Evangelii sui cum dicit: in principio erat verbum; quam
etiam in sua canonica ubi dicit: tres sunt qui testimonium dant in
caelo: pater, verbum et spiritus sanctus. Nec refert, si quis
translationem mutet, ut loco verbi eloquium ponat: nam id quod quis
loquitur, verbum eius est. Unde sicut solus filius in divinitate est
verbum, ita solus est eloquium. Sed dicendum, quod verbum Dei
quandoque dicitur etiam sermo divinitus inspiratus et prolatus: et de
hoc verbo hic Basilius intelligit, dicens spiritum sanctum esse verbum
vel eloquium filii effective, inquantum sancti ab eo inspirati de filio
sunt locuti, secundum quod dicitur Ioan. XVI, 13, de spiritu
sancto: quaecumque audiet, loquetur. Et quod hic sit intellectus
Basilii, patet ex eo quod subdit: ex quo eloquium filii per Deum:
gladium spiritus, dicit, sumite, quod est verbum Dei. Ipsum enim
verbum fidei a sanctis prolatum, gladius spiritus manifeste dicitur.
|
|