|
Item dubium esse videtur quod Cyrillus in Lib.
thesaurorum videtur dicere, quod aliquando nomine Christi spiritus
sanctus intelligatur, sic inquiens: apostolus appellatione Christi
spiritum Christum vocavit; ait enim: si in vobis Christus est,
corpus quidem mortuum est et cetera. Et post pauca: spiritus sanctus
in nomine Christi operando, et eundem Christum in se repraesentando,
nomen Christi accipere, et Christus ab apostolo appellari dicitur.
Hoc autem videtur esse contra personarum distinctionem, ut nomen unius
personae alteri attribuatur. Sicut enim pater nunquam est filius, nec
e converso, ita filius nunquam est spiritus sanctus, nec e converso.
Non potest ergo nomen Christi de spiritu sancto praedicari, neque
igitur pro spiritu sancto poni. Sed dicendum, quod dictus pater
appellatione Christi dicit spiritum Christum vocari, vel nomen
Christi accipere, et Christus appellari, non quasi Christus de
spiritu sancto praedicetur, vel e converso (hoc enim esset
Sabellianae impietatis), sed intelligitur in nomine Christi spiritus
sanctus ratione concomitantiae, quia ubicumque est Christus, est
spiritus Christi, sicut ubicumque est pater, est filius. Unde
interponit: numquid in hoc veritatis praedicator, scilicet apostolus,
veritatem inconfusibilium personarum confudit sabellizando? Non, sed
potius hoc Ecclesiae indicare curavit ut spiritus sanctus non sit
alienus a natura verbi.
|
|