|
Item dubium esse videtur quod Athanasius dicit in III
sermone Nicaeni Concilii, loquens de Arianis. Non, inquit, ut
asserunt alienati a gratia Evangelii, et privati Deo spiritu,
spiritus gratificat et mittit filium, propter quod audierunt: et nunc
dominus misit me, et spiritus eius: Isai. XLVIII, 16; et
alibi: spiritus domini super me: Isai. LXI, I. Hoc enim
videtur esse contrarium ei quod Augustinus dicit in Lib. de
Trinitate, quod filius sit missus a spiritu sancto, probans hoc per
auctoritates inductas. Nec solum a spiritu sancto, sed etiam a se
ipso probat eum missum, quia est missus a tota Trinitate. Sed
dicendum quod in missione divinae personae duo possunt considerari:
primo auctoritas personae mittentis ad personam quae mittitur; secundo
effectus in creatura, ratione cuius persona divina mitti dicitur. Cum
enim personae divinae sint ubique per essentiam, praesentiam et
potentiam, secundum hoc persona mitti dicitur, secundum quod novo modo
per aliquem novum effectum incipit esse in creatura: sicut filius
dicitur esse missus in mundum, inquantum novo modo incepit esse in
mundo per visibilem carnem quam assumpsit, secundum illud apostoli
Gal. IV, 4: misit Deus filium suum, factum ex muliere, factum
sub lege. Dicitur etiam mitti spiritualiter et invisibiliter ad
aliquem, inquantum per sapientiae donum in eo incipit inhabitare: de
qua missione dicitur Sap. IX, 10: mitte illam, scilicet
sapientiam, a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret.
Similiter etiam spiritus sanctus ad aliquem mitti dicitur, inquantum
ipsum inhabitare incipit per donum caritatis, secundum illud Rom.
V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum
sanctum, qui datus est nobis. Si ergo in missione divinae personae
consideretur auctoritas mittentis ad personam missam, sic sola persona
potest aliam mittere a qua est persona missa: et secundum hoc pater
mittit filium, et filius spiritum sanctum, non autem spiritus sanctus
filium; et sic Athanasius loquitur. Si autem in missione personae
divinae consideretur effectus, ratione cuius persona mitti dicitur,
cum effectus sit communis toti Trinitati (nam tota Trinitas operata
est carnem Christi, et operatur sapientiam et caritatem in sanctis),
tunc potest dici, quod persona mittitur a tota Trinitate; et sic
intelligit Augustinus. Sed tamen sciendum quod licet persona divina
interdum secundum Augustinum dicatur mitti a persona a qua non
procedit, non tamen persona quae a nullo procedit, potest dici quod
mittatur. Pater enim, quia a nullo est, a nullo mittitur, licet per
aliquod novum gratiae donum hominem inhabitet, et ad hominem venire
dicatur, secundum illud Ioan. XIV, v. 23: pater meus diliget
eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Sic ergo in
persona quae mittitur, requiritur quod aeternaliter ab aliqua persona
procedat, sed non est necessarium quod procedat aeternaliter ab illa
persona a qua mittitur, sed sufficit quod ab illa persona sit effectus
secundum quem mittitur. Et hoc dico secundum modum quo Augustinus
loquitur de missione. Sed secundum Graecos, persona non mittitur
nisi ab illa a qua procedit aeternaliter: unde filius non mittitur a
spiritu sancto, nisi forte secundum quod est homo. Propter quod
Basilius auctoritates praedictas exponit, ut per spiritum intelligatur
pater, secundum quod spiritus essentialiter sumitur, ut habetur
Ioan. IV, 24: Deus spiritus est; et sic etiam Hilarius
exponit in Lib. de Trinitate.
|
|