Caput 15. Quomodo intelligitur quod dicitur, quod spiritus sanctus vere per filium operatur. Per filium operatur |
Item dubium est quod Basilius dicit in libro contra Eunomium, quod spiritus sanctus vere per filium operatur: quod quidem videtur esse falsum. Nam persona dicitur operari per illam quae ab ipsa est, sicut pater per filium, et non e converso. Sed dicendum, quod spiritus sanctus dicitur operari per filium secundum naturam humanam, non autem secundum naturam divinam. |