|
Item dubium esse videtur quod dicit Athanasius ad
Serapionem: impossibile erat secundum praedeterminationem divinae
rationis ut Ecclesia Deum invisibilem formam et incorpoream immediate
nudam reciperet; sed consubstantiavit se Deus eidem Ecclesiae,
formam eius in se assumens. Ex quo videtur quod ante Christi
incarnationem Deus per gratiam in hominibus non habitaret. Quod etiam
quidam haeretici dicere praesumpserunt occasione illius quod dicitur
Ioan. VII, 11: nondum erat spiritus datus, quia nondum erat
Iesus glorificatus. Utrumque autem eodem modo est intelligendum.
Nam sicut dicitur quod spiritus sanctus non fuerit ante datus, quia
non in tanta plenitudine datus fuerat, in quanta apostoli eum post
Christi resurrectionem acceperunt, ita etiam Ecclesia in tanta
plenitudine gratiae Deum accipere non potuit secundum ordinationem
divinam, in quanta accepit per Christi incarnationem, quia gratia et
veritas per Iesum Christum facta est, ut habetur Ioan. I, 17.
Unde in sermone Nicaeni Concilii Athanasius dicit: equidem ipsos
consummari et perfici impossibile est, nisi ego perfectum suscipiam
hominem. Quod eodem modo intelligendum est sicut et quod supra dictum
est. Ideo autem dicit secundum praedeterminationem divinam, quia
possibile erat Deo alio modo quam per Christi incarnationem,
perfectionem gratiae humano generi conferre, loquendo de potentia
absoluta; sed non potuit humanum genus hanc plenitudinem aliter
consequi, supposita Dei ordinatione.
|
|