|
Item videtur esse dubium quod Athanasius dicit in epistola
ad Serapionem, essentiam divinam increatam, conceptam esse et natam
ex divina virgine matre. Magister enim in III Sentent., dist.
VIII, dicit, quod quae res non est de patre genita, non videtur
de matre esse nata, ne res aliqua filiationis nomen habeat in
humanitate quae non habet in divinitate. Et sic, cum divina essentia
non sit nata de patre, non potest dici esse de matre. Sed dicendum,
quod sicut improprie essentia divina dicitur generans vel genita
secundum generationem aeternam, inquantum essentia ponitur pro
persona, ut intelligatur essentia generare, quia pater, qui est
essentia generat; secundum eundem modum dicitur essentia divina nata de
virgine, quia filius Dei, qui est divina essentia, est de virgine
natus.
|
|