|
Item potest esse dubium quod Athanasius dicit in eadem
epistola: deitas homo facta, per suum spiritum sibi Ecclesiam
conformavit. Dicit enim Magister in quinta distinctione tertii libri
sententiarum, quod non debet dici quod divina natura sit caro facta,
sicut dicitur: verbum caro factum est. Sic autem dicitur verbum caro
factum est quia verbum homo factus est. Non ergo debet dici quod
divina essentia, sive divinitas, facta sit homo. Sed dicendum, quod
non dicitur divinitas esse facta homo quasi divina natura sit conversa
in humanam, sed per illum modum quo dicitur quod natura divina
assumpsit naturam humanam in una persona, scilicet verbi. Sicut etiam
Damascenus dicit, quod natura divinitatis in una suarum personarum
incarnata est, idest carni unita. Sciendum tamen, quod alia ratione
dicitur quod verbum est homo, et quod divinitas est homo. Cum enim
dicitur, verbum est homo, est praedicatio per informationem; quia
scilicet persona verbi est subsistens in humana natura. Cum vero
dicitur, divinitas est homo, non est praedicatio per informationem,
quia humana natura non informat divinam, sed est praedicatio per
identitatem; sicut etiam cum dicitur, essentia divina est pater,
vel, essentia divina est filius: homo enim supponit pro persona
filii, cum dicitur, divinitas est homo. Et eadem ratio veritatis est
cum dicitur, divinitas facta est homo, quia incepit esse persona filii
incarnata, quod importatur in nomine hominis, licet non inceperit esse
filii persona: semper enim deitas fuit filius, sed non semper fuit
homo.
|
|