|
Potest autem apud aliquos esse dubium quod in plerisque locis
harum auctoritatum dicitur, patrem esse causam filii, et patrem vel
filium esse causam spiritus sancti. Et hoc quidem habetur primo in
verbis Athanasii, quae in Nicaena synodo dixisse refertur, ubi
dicit: quidquid habet filius a patre, habet sicut verbum a corde,
splendor a sole et fluvius a fonte et a causa omne causatum. Qui autem
iniuriatur vel negat causatum, equidem et causam eius negat. Dicat
causatus genitus filius: qui me spernit, spernit eum qui me misit.
Et alibi: non est imprincipiatus spiritus, hoc est sine principio et
causa: sed potius ipsum demonstrat Deum verum, principiatum tamen non
ex tempore, sed ex causa verae originis. Item Basilius spiritus
sanctus ab ipso Deo missus, causam habet ipsum. Et item Theodoritus
super epistolam ad Heb.: causa filii pater est. Apud Latinos autem
non est consuetum quod pater dicatur causa filii vel spiritus sancti,
sed solum principium vel auctor. Et hoc propter tria. Primo quidem,
quia pater non posset intelligi causa filii per modum causae formalis
vel materialis vel finalis, sed solum per modum causae originantis,
quae est causa efficiens. Hanc autem semper invenimus secundum
essentiam diversam ab eo cuius est causa. Et ideo, ne intelligeretur
esse filius alterius essentiae a patre, non consuevimus dicere patrem
esse causam filii, sed magis utimur illis nominibus quae significant
originem cum quadam consubstantialitate, sicut fons, caput et alia
huiusmodi. Secundo, quia causae apud nos correspondet effectus: unde
patrem non dicimus esse causam, ne aliquis intelligat filium esse
factum. Nam et apud philosophos prima causa Deus nominatur; omne
autem causatum sub universitate creaturarum comprehenditur apud eos: et
ideo si filius causam dicatur habere, posset intelligi quod sub
universitate creaturarum comprehenderetur. Tertio, quia de divinis
non de facili debet homo aliter loqui quam sacra Scriptura loquatur.
Scriptura autem sacra patrem nominat principium filii, ut patet
Ioan. I, 1: in principio erat verbum. Nusquam autem dicit patrem
causam, vel filium causatum. Unde, cum causa plus dicat quam
principium, non praesumimus patrem dicere causam, nec filium
causatum. Nihil autem ad originem pertinens, adeo proprie dicitur in
divinis, sicut hoc nomen principium. Quia enim ea quae sunt in Deo,
incomprehensibilia sunt, et definiri a nobis non possunt,
convenientius utimur in Deo nominibus communibus quam propriis:
propter quod maxime proprium nomen eius dicitur esse qui est, quod est
communissimum, ut patet Exod. III. Sicut autem causa est
communius quam elementum, ita et principium quam causa: dicitur enim
punctum principium lineae, sed non causa. Et ideo convenientissime
nomine principii utimur in divinis. Nec tamen intelligendum est, quod
sancti praedicti, qui nomine causae et causati utuntur in divinis
personis, intendant diversitatem naturae inducere, aut filium esse
creaturam. Sed per hoc volunt ostendere solam originem personarum,
sicut nos nomine principii. Unde dicit Gregorius Nyssenus: causam
autem et causatum dicentes, non naturam propter haec nomina
significamus. Neque enim haec nomina loco essentiae vel naturae
ratione damus; sed qualiter se habent differentiam, demonstramus; ut
scilicet filium non ingenitum esse, neque patrem per generationem
aliquam demonstramus ab aliquo. Item Basilius dicit: spiritum
sanctum dico ingenitum, non habere patrem; nec creatorem; quia non
est creatus; sed causam habet Deum, cuius est vere spiritus, a quo
et procedit.
|
|