|
Item videtur esse dubium quod Athanasius dicit in eodem
sermone, hominem esse assumptum, sic inquiens, ex persona filii
loquens: pro pleno homine assumpto, plenum et perfectum hominibus
donem spiritum sanctum Deum; et in epistola ad Serapionem: communio
Ecclesiae est a patre per filium in spiritu sancto per deificum et
Deum factum hominem ab eodem filio assumptum. Sciendum est autem,
quod cum nihil sumat seipsum, oportet semper esse diversum assumens et
assumptum, sicut et recipiens et receptum. Si ergo homo dicitur
assumptus a filio Dei, oportet quod id quod supponitur nomine
hominis, diversum sit ab eo quod supponitur in nomine filii Dei.
Nomine autem hominis potest supponi vel aliqua persona hominis
completa, vel saltem aliquod suppositum hominis, non habens rationem
personae. Si ergo dicatur quod homo sit assumptus, secundum quod homo
supponit pro aliqua persona humana, sic sequetur quod persona divina
assumpsit humanam personam, et sic erunt duae personae in Christo:
quod est haeresis Nestorianae; et ideo Augustinus dicit in Lib. de
fide ad Petrum, quod Deus verbum non accepit personam hominis, sed
naturam. Quidam vero dixerunt, volentes hunc errorem vitare, quod
cum dicitur homo assumptus a verbo, in nomine hominis intelligitur
quoddam suppositum humanae naturae, quod est hic homo, non tamen est
persona hominis, quia non est per se separatim existens, sed est
unitum alicui digniori, scilicet filio Dei. Et quia hoc suppositum
hominis, quod significatur assumptum, cum dicitur homo assumptus, est
aliud a supposito filii Dei, dicunt in Christo duo supposita, sed
non duas personas. Sed ad hanc positionem sequitur quod haec
propositio non sit vera: filius Dei est homo. Impossibile est enim
quod duorum quorum unum est aliud secundum suppositum ab altero, unum
de altero vere praedicetur. Et ideo communiter tenetur, quod sit unum
tantum suppositum, quod supponitur nomine hominis, et nomine filii
Dei. Ex quo sequitur quod haec sit falsa vel impropria: homo est
assumptus; sed est exponenda: filius Dei assumpsit hominem, idest
humanam naturam.
|
|