|
Item dubium est de hoc quod Athanasius dicit in eadem
epistola: filius Dei, ut hominem ad se reduceret, hominem in sua
hypostasi assumens deificando Deum fecit; et in III sermone
Nicaeni Concilii: ipsos consummari impossibile est, nisi ego
perfectum suscipiam hominem, et deificem, et mecum Deum faciam. Ex
quibus datur intelligi quod haec sit vera: homo factus est Deus. Sed
sciendum, quod secundum illam opinionem quae in Christo dicit duo
supposita, aequaliter utraque est vera: Deus factus est homo, et:
homo factus est Deus. Est enim sensus secundum eos, cum dicitur,
Deus factus est homo: suppositum divinae naturae unitum est supposito
humanae naturae; et e converso cum dicitur, homo factus est Deus,
sensus est: suppositum humanae naturae est unitum filio Dei. Sed
tenendo quod in Christo sit unum tantum suppositum, haec est vera et
propria: Deus factus est homo, quia ille qui fuit Deus ab aeterno,
incepit esse homo ex tempore. Haec autem non est vera proprie
loquendo: homo factus est Deus; quia suppositum aeternum quod
supponitur nomine hominis, semper fuit Deus; unde exponenda est sic:
homo factus est Deus, idest, factum est ut homo sit Deus.
|
|