|
Item dubium est quod dicit Athanasius in praedicta
epistola, ex persona Christi loquens: post resurrectionem amota a me
omni imagine primi parentis, et abolita per trophaeum crucis, ego iam
immortalis vos patri meo in filios adopto. Sciendum est enim, quod
imaginem primi parentis tripliciter aliquis potest habere. Primo
quidem quantum ad similitudinem naturae, sicut dicitur Genes. V,
2: vixit Adam centum triginta annis, et genuit filium ad imaginem et
similitudinem suam. Secundo, quantum ad culpam, de quo dicitur I
Corinth. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, ita
portemus imaginem caelestis. Tertio, secundum poenalitatem, sicut
habetur Zach. XIII, 5: homo agricola ego sum, quoniam Adam
exemplum meum ab adolescentia mea. Primam ergo Adae imaginem
Christus assumpsit cum nostra natura, et nunquam deposuit; secundam
vero nunquam habuit; tertiam assumpsit quidem, sed in resurrectione
deposuit: et de hac loquitur Athanasius.
|
|