|
Item dubium esse videtur de hoc quod Athanasius in sermone
Nicaeni Concilii dicit: aut quomodo creatura creatori cooperatur,
intiment nobis. Ex quo datur intelligi quod creatura creatori
cooperari non possit: quod videtur esse falsum, cum sancti dicantur
esse Dei adiutores et cooperatores, secundum apostolum. Sed
sciendum, quod aliquid dicitur cooperari alicui dupliciter. Uno
modo, quia operatur ad eundem effectum, sed per aliam virtutem; sicut
minister cooperatur domino, dum eius praeceptis obedit, et
instrumentum artifici, a quo movetur. Alio modo dicitur aliquid
cooperari alicui, inquantum operatur eandem operationem cum ipso:
sicut si diceretur de duobus portantibus aliquod pondus, vel de
pluribus trahentibus navem, quod unus alteri cooperetur. Secundum
ergo primum modum creatura potest dici creatori cooperari quantum ad
aliquos effectus, qui fiunt mediante creatura: non tamen quantum ad
illos effectus qui sunt immediate a Deo, ut creatio et sanctificatio.
Secundo autem modo creatura creatori non cooperatur, sed solum tres
personae sibi invicem cooperantur, quia earum est operatio una; non
autem ita quod quaelibet earum partem virtutis possideat, per quam
operatio completur, sicut accidit in multis trahentibus navem: sic
enim cuiuslibet virtus esset imperfecta; sed ita quod tota virtus ad
operationem sufficiens est in qualibet trium personarum.
|
|