Caput 24. Quomodo intelligitur quod dicitur, creaturam creatori non esse propriam |
Item dubium videtur esse quod Basilius contra Arrium dicit, quod creatura increato non est propria: quod est contra id quod dicitur Ioannis I, 11: in propria venit. Sed hoc solvit Gregorius in quadam homilia dicens, quod creatura est propria Dei secundum potestatem, aliena vero secundum naturam, idest alterius naturae a Deo existens. |