|
Item dubium est quod Basilius dicit contra Eunomium: in
Angelis ordinatum dicimus unum principem, alium autem subiectum in
natura, tamen non dicimus secundum et tertium. Ex quo videtur quod
omnes in natura sunt aequales a Deo creati, ut posuit Origenes.
Apud nos autem dicitur, quod sicut differunt in donis gratiarum, ita
et in naturalibus bonis. Sed dicendum, quod dicit Basilius, in
Angelis non esse quantum ad naturam secundum et tertium, non est
intelligendum quod unus non sit perfectioris naturae quam alius, sed
quia omnes communicant in una generis natura, licet non in natura
speciei.
|
|