|
Item dubium est quod dicit Cyrillus in libro thesaurorum,
quod docente Paulo non solum humana ratio addiscit, verum etiam et
Seraphim supernis mysteria cordis paterni occulta reserantur. Ex quo
videtur quod ad Angelos etiam summos cognitio deveniat per homines.
Et videtur hoc esse dictum propter id quod habetur Ephes. III,
8: mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus
evangelizare investigabiles divitias gratiae Christi ut innotescat
principibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis
sapientia Dei. Sed contrarium huius docet Dionysius in IV cap.
angelicae hierarchiae, ostendens quod cognitio divinorum prius ad
Angelos quam ad homines pervenit; et in VII eiusdem libri capitulo
dicit, quod Seraphim immediate a Deo edocentur. Et Augustinus
dicit super Genesim ad litteram, quod non latuit Angelos mysterium
regni caelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro nostra
salute. Et ideo dicendum est quod cum Angelorum non sit futura
praenoscere, sed Dei solius, licet Angeli ipsum mysterium nostrae
redemptionis a saeculis cognoverint, ut Augustinus dicit, tamen
aliquas huius redemptionis circumstantias nesciverunt plene quandiu
erant futura, sed eis completis, eorum notitiam acceperunt, sicut et
aliorum quae praesentialiter fiunt. Non ergo sic intelligendum est
quod docente Paulo mysteria divina supernis Seraphim sint revelata,
quasi ipsi a Paulo didicerint, sed quia Paulo praedicante, et aliis
apostolis, perficiebantur ea quae praesentialiter Angeli
cognoscebant, et futura ignoraverant. Et hoc sonant verba Hieronymi
dicentis, angelicas dignitates praefatum mysterium ad purum non
intellexisse, donec completa est passio Christi, et apostolorum
praedicatio per gentes dilatata.
|
|