|
Item dubium est quod Cyrillus dicit, quod cum dicitur
Genes. I, quod spiravit Deus in faciem hominis spiraculum vitae,
ut fieret homo in animam viventem: ipsum spiramen non dicimus animam:
si enim esset anima inconvertibilis esset et non peccaret, quia de
essentia esset divina: sed sancti spiritus effusionem in ipso principio
superpositam humanae animae dixit Moyses; quod est contra expositionem
Augustini, qui animam humanam per illud spiramen ponit, et ostendit
quod non propter hoc sequitur quod sit de substantia divina. Est enim
tropica locutio, ut dicatur inspirasse non corporaliter, sed quia
spiritum, idest animam, fecit ex nihilo. Et quod est amplius,
videtur esse repugnans dictis apostoli, qui I ad Cor. XV, 45,
dicit: factus est primus homo Adam in animam viventem; novissimus
Adam in spiritum vivificantem; sed non prius quod spirituale est, sed
quod animale. Ubi expresse illam vitam animae dicit esse aliam a vita
quae est per spiritum sanctum: unde illa inspiratio per quam dicitur
homo factus in animam viventem, non potest de gratia spiritus sancti
intelligi. Unde dicendum est, quod expositio Cyrilli non potest esse
litteralis, sed solum allegorica.
|
|