Caput 28. Quomodo intelligitur quod qui semel blasphemat, impossibile est non blasphemare |
Item dubium esse potest de hoc quod Athanasius in epistola ad Serapionem dicit, quod Arianos qui non semel tantum, sed pluries blasphemarunt, impossibile est non blasphemare: quod videtur esse libertati arbitrii repugnans. Sed dicendum, quod impossibile hic pro difficili sumitur, quae difficultas ex consuetudine provenit; sicut et Ier. XIII, 23, dicitur: si mutare potest Aethiops pellem suam, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. |