|
Item invenitur in auctoritatibus praedictorum doctorum, quod
filius sit secundus a patre, et spiritus sanctus tertius ab eodem.
Dicit enim Athanasius in sermone ad Serapionem: spiritus sanctus
tertius est a patre; a filio tamen est secundus. Et Basilius dicit:
dignitate quidem, et ordine secundus est a filio spiritus. Hoc autem
alicui potest videri esse falsum. In divinis enim personis non est
nisi ordo naturae, secundum quem, ut Augustinus dicit, non est alter
prior altero, sed est alter ex altero. Nullus enim modus prioritatis
est, secundum quem pater prior filio dici possit. Neque enim prior
tempore, cum filius sit aeternus; neque prior natura, cum patris et
filii sit una natura; neque dignitate, cum pater et filius sint
aequales; neque etiam intellectu, cum non distinguantur nisi
relationibus, relativa autem sunt simul secundum intellectum, cum unum
sit de intellectu alterius. Et ita patet, quod proprie loquendo,
filius non possit dici secundus a patre, nec spiritus sanctus tertius a
patre. Dicunt ergo doctores praedicti, filium esse secundum et
spiritum sanctum tertium, secundum ordinem in numerando, quod patet ex
ipso Basilio, qui dicit: recepimus spiritum sanctum a patre et
filio, tertium connumeratum, et glorificatum spiritum ipsius filii
Dei, qui tradens ordinem salutiferi Baptismatis, dixit: euntes,
baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Et Epiphanius dicit: spiritus Dei ex patre et ex filio tertius est
appellatione. Quod autem dicit Basilius, quod spiritus est secundus
a filio dignitate, videtur maiorem habere calumniam: quia videtur in
dignitate Trinitatis constituere gradum, cum sit par dignitas et eadem
trium personarum. Potest autem hoc exponi non de dignitate naturali,
sed de personali; sicut et secundum nos dicitur, quod persona est
hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Secundum
quem modum dicit Hilarius, quod pater est maior filio propter
auctoritatem originis; filius tamen non est minor patre propter
substantiae unitatem.
|
|