|
Item dubium est de hoc quod Athanasius dicit quod fides
nobis administrata est non ab Angelis, neque a signis et portentis;
cum dicatur Hebr. II, 4, quod fides annuntiata est contestante
Deo signis et portentis. Sed intelligendum est, quod fides nostra
non habet auctoritatem neque ab Angelis, neque ab aliquibus miraculis
factis, sed a revelatione patris per filium et spiritum sanctum; licet
et Angeli ea quae sunt fidei nostrae revelaverint aliquibus, ut
Zachariae, et Mariae, et Ioseph; et etiam ad fidei robur miracula
plurima facta sint.
|
|