|
Item dubium est quod Athanasius dicit in epistola ad
Serapionem: littera mortalis haec est: ab initio et ante saecula,
etc.; et subiungit multa testimonia de veteri et novo testamento.
Littera autem legis novae non videtur esse littera mortis, sic enim
non differret a littera veteris legis, de qua dicitur II Cor.
III, 6, quod littera occidit. Sed dicendum, quod neque littera
novi testamenti neque veteris occidit nisi per occasionem. Sed
occasionem mortis ex littera accipiunt aliqui dupliciter. Uno modo
inquantum ex littera sacra accipiunt occasionem erroris; et hoc est
commune tam litterae veteris testamenti, quam novi: unde et Petrus
dicit, II canonicae, ult. 16, quod in epistolis Pauli sunt
quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant,
sicut et ceteras Scripturas, ad suam damnationem. Alio modo
inquantum ex praeceptis in littera sacrae Scripturae contentis sumitur
occasio male vivendi, dum per prohibitionem concupiscentia augetur, et
gratia adiuvans non confertur; et sic littera veteris testamenti
dicitur mortalis, non autem littera novi.
|
|