|
Item dubium est de hoc quod dicit Athanasius in eadem
epistola quod sola paterna definitio Nicaeni Concilii, emuncta a
spiritu et non littera, est unica et vera possessio orthodoxorum.
Posset enim aliquis intelligere, quod definitio dicti Concilii,
auctoritate praeferatur litterae veteris, vel novi testamenti, quod
est omnino falsum. Intelligendum est autem quod per dictum Concilium
verus intellectus ex sacra Scriptura est acceptus quem soli Catholici
habent, licet littera sacrae Scripturae sit communis Catholicis et
haereticis et Iudaeis.
|
|