|
Adhuc autem videtur esse magis calumniosum quod ex verbis
sancti Epiphanii Cypriensis episcopi inducitur dicentis: spiritus
sanctus spiritus est veritatis, lumen tertium a patre et filio. Ubi
enim est unitas, non est ordo primi et tertii. Pater autem et filius
et spiritus sanctus sunt unum lumen, sicut et unus Deus. Sicut ergo
non potest Catholice dici, quod spiritus sanctus sit tertius Deus a
patre et filio, ita non potest dici quod sit tertium lumen. Dicitur
autem quod est tertia persona propter personarum pluralitatem. Ex hoc
ergo quod dicit lumen tertium, sequitur quod sint tria lumina; quod
ipse postmodum expresse subiungit, dicens: alia vero omnia positione
vel compositione sive appellatione lumina dicuntur; non tamen istis
tribus luminibus similia. Potest autem dici, quod lumen originem
quandam importat: nam lumen est quod ex aliqua luce diffunditur, et
etiam aliud lumen diffundere potest. Et secundum hoc, nomen luminis
ad personales proprietates trahi potest ratione proprietatis
diffusivae, licet secundum ipsam naturam lucis ad essentiam pertineat.
Et hoc attendens dictus pater, tertium lumen et tria lumina dixit in
divinis; licet hoc nullo modo sit ad consequentiam trahendum, sed
simpliciter confitendum, quod pater et filius et spiritus sanctus sunt
unum lumen.
|
|