|
Invenitur autem in dictis praedictorum patrum, quod essentia
sit genita in filio, et spirata in spiritu sancto. Dicit enim
Athanasius in tertio sermone gestorum Nicaenae synodi, ex persona
filii loquens: tuum spiritum ex mea essentia a te genita ipsis
hominibus compenso; et parum post: ex tua essentia, quam in me
genuisti, spiritum sanctum da eis. Et idem in epistola ad
Serapionem: essentiam suam in se ipse genitor retinens, totam in
filio suo inenarrabiliter genuit. Et iterum: sicut pater habet vitam
in semet ipso, idest naturam vivam spirantem, sic dedit et filio vitam
habere in semetipso, id est eandem naturam genuit in filio spirantem
spiritum vivum. Et infra dicit, patris et filii unam esse divinitatem
naturaliter spirantem unum spiritum sanctum. Ex quibus verbis
habetur, quod natura divina in filio sit genita, et in patre et filio
sit spirans. Item Cyrillus in libro thesaurorum contra haereticos:
virtus increata et genita in filio, filii est per omnem modum naturae
paternae. Et iterum: pater filio dedit vitam, idest suam vitam
naturalem genuit in filio. Item Basilius: ipse filius, quem dat
nobis pater, est Deus de Deo essentialiter genitus, habens in se
totam essentiam patris genitam. Item Athanasius dicit in epistola ad
Serapionem, essentiam divinam in spiritu sancto esse spiratam,
dicens, quod spiritus sanctus est vera et naturalis imago filii per
essentiam omnimode ab eodem in se spiratam. Hic autem modus loquendi
calumniosus est: et in sacro Lateranensi Concilio reprobatum est
dogma Ioachim, qui hunc modum loquendi contra Magistrum Petrum
Lombardum defendere praesumpsit. Ostendit enim praedictus Magister
in quinta distinctione primi libri sententiarum, quas edidit, quod
communis essentia nec generat, nec gignitur, nec procedit. Et hoc
ideo, quia in divinis invenitur aliquid commune indistinctum, et
aliquid quod distinguitur et non est commune. Illud ergo quod est
distinctionis ratio in divinis, non potest attribui ei quod est commune
et indistinctum, sed solum ei quod distinguitur. Nulla autem alia
distinctionis ratio in divinis invenitur nisi ex eo quod unus generat et
alius nascitur et alius procedit. Non ergo hoc ipsum quod est generare
vel nasci vel procedere potest essentiae divinae attribui, quae est
communis et omnino indistincta in tribus personis. Id autem quod est
distinctum in divinis, est persona vel hypostasis vel suppositum
divinae naturae, id est, quod est habens divinam naturam. Et ideo
illa quae significant, vel supponere possunt personam, recipiunt
congruenter praedicationem generationis aut processionis, sicut haec
nomina pater et filius et spiritus sanctus significant personas
determinatas, et hoc nomen persona vel hypostasis, in communi. Unde
convenienter dicitur quod pater generat filium, et quod filius nascitur
a patre, et quod spiritus sanctus procedit a patre et filio; et
similiter quod persona generet vel spiret personam, aut generetur aut
spiretur a persona. Hoc autem nomen Deus, quia significat essentiam
communem per modum concreti (significat enim habentem divinitatem),
potest supponere ex modo suae significationis pro persona; et ideo
etiam huiusmodi locutiones convenienter conceduntur: Deus generat
Deum, et Deus nascitur vel procedit a Deo. Hoc autem nomen
essentia, et divinitas, et quaecumque in abstracto significantur, non
habent ex modo suae significationis neque quod significent neque quod
supponant pro persona. Et ideo non proprie ea quae sunt propria
personarum, de huiusmodi nominibus praedicantur, ut dicatur essentia
generans vel genita; licet quaedam horum nominum propinquiora sint
personis, inquantum significant principia actuum qui proprie sunt
personarum; sicut lumen, sapientia, bonitas, et huiusmodi. Unde et
quae sunt propria personarum, de talibus minus inconvenienter
praedicantur; ut cum dicitur filius lumen de lumine, sapientia de
sapientia; sed essentia de essentia magis inconvenienter dicitur. Sed
quia, licet modus significandi diversus sit cum dicitur Deus et
divinitas, tamen res est penitus eadem: ideo propter rei identitatem,
sicut unum de altero praedicatur, ut cum dicitur, Deus est
divinitas, vel persona divina sive pater est divina essentia; ita et a
sanctis interdum unum pro alio ponitur, ut sic dicatur quod essentia
divina generat, quia pater, qui est essentia divina, generat; et
essentia est de essentia, quia filius qui est essentia, est de patre,
qui est eadem essentia divina. Et sic exponit Cyrillus in Lib.
thesaurorum, dicens: pater de se vita vivente et essentia veraciter
existente, tanquam a vera radice, generando filium, dat ei
naturaliter suam naturalem vitam et essentiam. Sic etiam cum dicitur
quod pater genuit naturam suam in filio, exponendum est, quod per
generationem suam naturam filio dedit, sicut ex praemissis verbis
Cyrilli habetur.
|
|