Caput 5. Quomodo intelligitur quod Iesus dicitur filius paternae essentiae

Ex hoc etiam patet qualiter exponendum sit quod idem Cyrillus in eodem libro dicere inducitur: quomodo ergo Iesus filius paternae essentiae, erit creatura? Non enim dicitur filius paternae essentiae, quasi a paterna essentia genitus, sed quasi paternam essentiam per generationem accipiens. Et per hunc modum exponenda sunt omnia quae similiter dici inveniuntur; sicut quod dicitur filius vel spiritus essentialiter procedere, inquantum procedendo essentiam a patre accipiunt.