|
Potest esse dubium quod Cyrillus in eodem Lib. thesaurorum
dicit: omnia quae patris sunt propria naturaliter, sunt propria et
filii. Aut enim hoc intelligitur de essentialibus attributis, et sic
neque patri neque filio sunt propria, sed utrique communia; aut de
personalibus, et sic quae sunt propria patris, non sunt propria
filii, sicut innascibilitas et paternitas nullo modo sunt filii, sed
solum patris. Patet autem ex praemissis ab eo, quod loquitur de
essentialibus attributis. Praemittit enim quod quaecumque naturaliter
dicuntur inesse patri, illa omnia insunt filio, sicut vita, veritas,
lux et huiusmodi. Haec autem dicuntur esse propria patri non in
respectu ad filium, nec filio in respectu ad patrem, sed utrique in
respectu ad creaturam, cui in comparatione ad Deum non proprie
praedicta conveniunt; vel proprium, hic dicitur non quod convenit uni
soli, sed quod proprie et vere alicui convenit secundum se.
|
|