|
Item potest esse dubium quod Athanasius dicit in epistola ad
Serapionem, quod pater per se et in se sine alicuius indigentia plenus
et perfectus existens Deus, ad sui perfectionem neque filio neque
spiritu sancto indiget. Quod enim pater non sit indigens, dubium non
est: sic enim neque filius neque spiritus sanctus indigens est. Illud
enim proprie est indigens cui in se considerato aliquid deest ad suam
perfectionem: quod non potest dici neque de patre neque de filio,
neque de spiritu sancto. Sed tamen non posset esse pater perfectus,
nisi filium haberet, quia nec pater sine filio esset, nec esset Deus
perfectus, nisi haberet verbum, et nisi haberet spiramen vitae, sicut
idem Athanasius dicit in tertio sermone gestorum Nicaeni Concilii,
sic inquiens de Arianis, qui negabant filium et spiritum sanctum esse
coessentiales patri: dicunt sterilem esse et infructuosam naturam
paternam, quae omnibus rebus insitam et propagativam similium dedit
naturam. Et mutum faciunt patrem et sine verbo, qui omnibus
rationalibus facultatem dedit loquendi. Mortuum etiam ipsum patrem
dicunt, et expertem viventis naturae, inquantum scilicet negant
spiritum sanctum coessentialem patri. In quo apparet quod non esset
pater Deus perfectus, nisi filium et spiritum haberet. Idem etiam
Athanasius dicit in epistola ad Serapionem, quod pater non potuit
creare creaturam nisi per verbum, et deificandis creaturis se non
potest communicare nisi per idem verbum: et similiter nec filius nisi
in spiritu sancto. Commune ergo est patri et filio et spiritui
sancto, quod nullus eorum sit indigens. Item commune est cuilibet
eorum quod nullus sine aliis duobus potest esse Deus perfectus. Sed
hac ratione proprie de patre dicit Athanasius, quod ad sui
perfectionem filio et spiritu sancto non indiget, quia ipse suam
perfectionem non habet ab alio; filius autem et spiritus sanctus suam
perfectionem habent a patre. Unde idem Athanasius dicit in epistola
ad Serapionem: non ratione filii, nec ratione spiritus sancti pater
existit plenus beatus Deus. Neque enim a supra se habet a quo sit,
neque ab infra se habet a quo habeat, idest quod sit a filio, vel a
spiritu sancto.
|
|