|
Item videtur esse dubium quod Gregorius Nazianzenus in
sermone de Epiphania dicit, quod spiritus sanctus secundum quod est
inde procedit ut sit ingenitus et non filius, medius ingeniti
genitique. Non enim videtur quod spiritus sanctus ingenitus dici
possit. Hilarius enim dicit in Lib. de synodis, quod si quis duos
ingenitos dicit, duos deos facit. Et Athanasius dicit in epistola ad
Serapionem, quod non est ingenitus spiritus sanctus, quia
imprincipiatum esse et ingenitum soli Deo patri Catholica Ecclesia
congregata apud Nicaeam recte et fideliter attribuit, et de solo patre
hoc esse credendum et praedicandum, sub anathemate toti mundo
mandavit. Sed dicendum, quod ingenitus dupliciter accipi potest.
Uno modo pro eo quod caret principio, et sic soli patri convenit, ut
ex dictis Athanasii patet. Alio modo pro eo quod non est genitum,
licet sit principium habens, et sic non solum Gregorius Nazianzenus
in verbis praemissis, sed etiam Hieronymus in regulis definitionum
contra haereticos spiritum sanctum dicit esse ingenitum.
|
|