|
His igitur expositis, ostendendum est quomodo ex auctoritatibus
in praedicto libello contentis vera fides docetur, et contra errores
defenditur. Considerandum siquidem est, quod in hoc apparuit filius
Dei, ut dissolvat opera Diaboli, ut dicitur I Ioan. III, 8,
unde et Diabolus versa vice ad hoc totum suum conatum apposuit et
apponit, ut ea quae sunt Christi, dissolvat. Quod quidem primo per
tyrannos facere tentavit, Christi martyres corporaliter occidentes;
sed postmodum per haereticos, per quos spiritualiter plurimos
interfecit. Unde si quis diligenter inspiciat haereticorum errores,
ad hoc principaliter videntur tendere, ut Christi derogent dignitati.
Derogavit namque dignitati Christi Arrius, dum filium Dei
coessentialem patri esse negavit, eum asserens creaturam. Derogavit
et Macedonius, qui dum spiritum sanctum creaturam esse dixit, filio
subtraxit auctoritatem spirandi divinam personam. Derogavit et
Manichaeus: qui dum visibilia a malo Deo creata asseruit, per filium
omnia esse creata negavit. Dissolvit et quae sunt Christi,
Nestorius, qui dum aliam personam esse filii hominis, et aliam filii
Dei docuit, Christum esse aliquid unum negavit. Dissolvit et
Eutyches, qui dum ex duabus naturis, divina scilicet et humana, in
Christi incarnatione unam conficere voluit, utramque subtraxit: quod
enim ex duobus conficitur, neutrum eorum veraciter dici potest.
Dissolvit et Pelagius, qui dum gratia nos non indigere ad capessendam
salutem confixit, adventum filii Dei in carnem frustravit: gratia
enim et veritas per Iesum Christum facta est: Ioan. I, 17.
Derogavit et Christo Iovinianus, qui dum virgines in coniugio
viventibus aequavit, dignitati Christi detraxit, qua eum natum de
virgine confitemur. Derogavit et Vigilantius, qui dum paupertatem
pro Christo susceptam impugnavit, perfectioni, quam Christus
servavit et docuit, contradixit; unde non immerito dicitur I Ioan.
IV, 3: omnis spiritus qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic
est Antichristus. Sic ergo et in hoc tempore aliqui esse dicuntur qui
solvere Christum tentant, eius dignitatem quantum in ipsis est
minuentes. Dum enim dicunt spiritum sanctum a filio non procedere,
eius dignitatem minuunt, qua simul cum patre est spiritus sancti
spirator. Dum vero unum caput Ecclesiae esse negant, sanctam
scilicet Romanam Ecclesiam, manifeste unitatem corporis mystici
dissolvunt: non enim potest esse unum corpus, si non fuerit unum
caput, neque una congregatio, si non fuerit unus rector; unde Ioan.
X, 16, dicitur: fiet unum ovile et unus pastor. Dum vero
sacramentum altaris ex azymis posse confici negant, manifeste ipsi
Christo repugnant, qui prima die azymorum, quando nihil fermentatum
secundum legem debebat in Iudaeorum domibus inveniri, Evangelistae
tradunt eum hoc sacramentum instituisse. Videntur etiam et puritati
ipsius sacramentalis corporis Christi derogare, ad quam apostolus
fideles exhortatur, dicens, I ad Corinth. V, 8, quod non est
epulandum in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis
et veritatis. Huius etiam sacramenti virtutem minuunt dum Purgatorium
negant, quod in Ecclesia communiter pro vivis et mortuis consecratur;
cum, Purgatorio sublato, in mortuis nullam efficaciam possit habere.
Non enim prodest his qui sunt in Inferno, ubi nulla est redemptio;
neque illis qui sunt in gloria, qui suffragiis nostris non egent.
Quomodo igitur ex praemissis auctoritatibus errores huiusmodi
confutentur, breviter ostendam, incipiens prius a processione spiritus
sancti.
|
|