Caput 10. Quod simul a patre et filio |
Ne autem aliquis dicat aliter esse spiritum sanctum a patre, et aliter a filio, simul ab utroque a praedictis doctoribus esse asseritur. Dicit enim Epiphanius in libro de Trinitate: Deus ex Deo patre et filio est spiritus sanctus. |