|
Si vero dicat aliquis, quod spiritus sanctus esse a patre
et filio dicitur, tanquam ab eis temporaliter datus et missus, et non
ab aeterno ab eis existens, per sequentia ostenditur esse falsum.
Dicit enim idem Epiphanius in libro de vestibus pellicinis Adae et
Evae: sicut dicit Christus: spiritus veritatis qui a patre
procedit, ita et de meo accipiet. Ecce ex ambobus duorum semper
spiritus existit. Idem dicit in sermone de incarnatione verbi: pater
siquidem erat semper, et filius erat semper, et spiritus sanctus a
patre et filio erat semper. Est ergo aeternaliter ab utroque.
|
|