|
Item ex auctoritatibus praedictorum habetur quod sit ex
essentia patris et filii. Dicit enim Athanasius in sermone Nicaeni
Concilii: in spiritu sancto omnium peccatorum et omnis blasphemiae fit
remissio, qui, ut dictum est, de essentia existens patris et filii,
eorum habet virtutem, cuncta per omnia cum eisdem creans et disponens.
Item in epistola ad Serapionem ostendit: Christus de sua et patris
communi essentia sempiternaliter existentem spiritum sanctum spiratum;
et infra: Christus in suo proprio spiritu sancto, de sua, ut supra
dictum est, usia existente, omnia nobis condonat. Et in eadem
epistola: ab una et eadem divinitate patris et filii de filio existens
spiritus sanctus, unus est.
|
|