|
Item habetur quod sit naturaliter a filio. Dicit enim
Cyrillus: quis est vita? Ille equidem qui dixit Christus, ego sum
via, veritas, et vita, tanquam in ipso veraciter, et ex ipso
naturaliter spiritus eius existens spiritualem legem ponit. Ex quibus
omnibus habetur quod spiritus sanctus non tantum est a filio sicut
temporaliter datus vel missus, sed sicut ab aeterno ab eo procedens,
utpote essentiam et naturam ab ipso accipiens. Hoc etiam haberi potest
ex ipso modo loquendi: quia praedicti doctores non solum dicunt quod
spiritus sanctus est a filio, quod posset referri ad temporalem
missionem, sed etiam quod a filio existit, quod non potest referri
nisi ad processionem aeternam: existit enim unumquodque secundum quod
in se est. Dicit enim Cyrillus Ierosolymitanus patriarcha: spiritus
sanctus a patre procedit, et ex deitate patris et filii existit.
Basilius etiam dicit contra Eunomium: spiritus sanctus a filio habet
existere, et ab ipso accipere, et annuntiare nobis.
|
|