|
Ne autem aliquis dicat, quod filius non proprie spirat
spiritum sanctum, nominatur a praedictis doctoribus filius spiritus
sancti spirator, tanquam hoc ex sua proprietate habens quod spiritum
sanctum spiret. Dicit enim Athanasius in epistola ad Serapionem:
haeretici ipsum filium verum spiratorem veri spiritus Paracliti
blasphemant et negant; et in eadem epistola: qui blasphemat in
spiritum spiratum, blasphemat equidem in spiratorem eius, idest in
ipsum filium, et per filium blasphemat in genitorem eius. Item
Basilius dicit contra Eunomium: filium spiritus sancti spiratorem et
datorem sine aliquo dubio credimus.
|
|