Caput 18. Quod est aeternaliter a filio spiratus

Ne quis autem dicat quod spiratio ad processionem pertinet temporalem, exprimunt praedicti doctores, quod spiritus sanctus sit aeternaliter a filio spiratus. Dicit enim Athanasius in sermone Nicaeni Concilii, ex persona filii loquens: ut credat mundus a me essentialiter spiritum Paraclitum, et aeternaliter spiratum. Item Cyrillus in libro thesaurorum: spiritum sanctum a Christo et aeternaliter et essentialiter credimus et confitemur spiratum existere Deum.